monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 4, 2
Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum per pannum colat, et ipsum, velut ius pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet , hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis eius sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit.